Rozmiar: 15909 bajtów

- 41 -

1345. Juli 2.

Clemens episcopus servus servorum dei Dilectis in Christo filiabus . . Priorisse et Conventui Monasterij ad Sanctum spiritum in Ratibor per Priorissam soliti gubernari, ordinis sancti Augustini. secundum instituta et sub cura fratrum ordinis Predicatorum viventibus, Wrat. dioc. Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in domino filie, quibus licet habere proprium in communi ex indulto sedis apostolice speciali, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo estis divino obsequio mancipate, cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum prestante domino iuste poteritis adipisci, sub beati Petri protectione suscipimus atque nostra. Specialiter autem decimas, terras, domos, possessiones, vineas, prata et alia bona vestra omnia, sicut ea iuste et pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem Monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, salva in predictis decimis moderatione Concilij generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eins se noverit incursurum. Datum Auinione vj. Nonas Julij, Pontificatus nostri Anno Quarto.
Rigaldus.
Registrata.
Sinibaldus.
Auf der Rückseite: Pantaleon de Basilea.

Die Bleibulle hangt an gelber und rother Seide.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów